Charter Document - 06200221

Charter Document - 06200221


Charter Number: 06200221
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod nos Richardus Faber de Semptem Molis et Johanna uxor mea de assensu communi vendidimus et penitus deseruimus viris religiosis videlicet abbati et conventui Beati Michaelis de Ultriportu pro quadraginta solidis turonensium de quibus tenuimus nos propagatis quatuor solidos annui redditus quos Andreas dictus Amiot de Valdonrei nobis debebat annuatim ad festum beati Remigii super quamdam masura sitam aput Vadonrei ex latere inter limitem qui tendit de Fulcardi Monte apud Septem Molas et ex alio latere ad vicum qui exit de villa ad campos aboutantem ad terram Willelmi dicti prepositi de Vadonrei tenendos et jure hereditario possidendos dictos quatuor solidos annui redditus dictis religiosis videlicet abbati et conventui Beati Michaelis de Ultriportu libere quiete et pacifice Et sciendum est quod nos predicti R[ichardus] et Johanna hanc venditionem per obligationem mobilium et inmobilium nostrorum ubicumque fuerint tenemur fideliter observare Item si predicti quatuor solidi annui census ad dictum terminum non essent persoluti super dictam masuram et super campum de le Oisdiere dicti religiosi habent potestatem justiciandi pro censu predicto et pro emenda Et ut hoc ratum et stabile permaneat nos dictus R[ichardus] et J[ohanna] presenti carte sigilla nostra apposuimus Actum anno Domini MCCLXX Testibus hiis Galtero tunc temporis presbitero de Septem Molis Johanne de Angiens serviente suo Ingerranno dicto Beauduit clerico et multis aliis Mense decembri

Source (click image below to view full size)