Charter Document - 06200218
Charter Number: | 06200218 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis decanus de Augo salutem in Domino Noveritis quod nos in questa facta diligenti juxta formam contentam in litteris presentibus hiis annexis super feodis et terris in dictis litteris contentis in quibus deberent abbas et conventus de Ulteriori Portu percipere duas partes garbarum decimalium et in quibus non tandem quia per confessionem presbiteri Sancti Martini le Gaillart et dictorum religiosorum nobis constitit quod erant certi de omnibus feodis existentibus in dicta parrochia quis eorum debent percipere dictas decimas in dictis locis exceptis inferius specificandis videlicet in undecim jornalibus de feodo Malpoint et cultura Domini super monasterium in tribus acris vel amplius et cultura Monachorum et cultura des Essarts apud le Tot per in questam prius diligenter factam et a partibus confirmatam et concessam invenimus dictos religiosos in dictis feodis superius specificatis habere jus percipiendi duas partes fructuum decimalium crescentium in eisdem eis premissa adjudicando et in hoc consenserunt dicte partes specialiter et expresse coram nobis salvo jure cujus libet partis in aliis feodis existentibus in parrochia antedicta de quibus se reddiderunt certes coram nobis quid et quantum percipere debeat utraque pars in eisdem quod omnibus et singulis quorum interest tenore presentium significamus Datum anno Domini MCCLX tercio mense septembri