Charter Document - 06200200

Charter Document - 06200200


Charter Number: 06200200
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1259
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hec visuris officialis Rothomagensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constitutus Radulphus rector ecclesie de Mellevilla confessus fuit abbatem et conventum de Ulteriori Portu debere percipere in parrochia ipsius rectoris fructus garbarum decimalium videlicet in territorio magne decime duas partes garbarum decimalium et in territorio parve decime omnes fructus decimales garbarum exceptis decimis fructuum crescentium in ortis clausis ab antiquo factis usque nunc ita tamen quod si de cetero fierent clausa aliqua in territorio majoris decime dicti religiosi debent percipere in eisdem clausis novis duas partes fructuum decimalium et idem presbiter aliam terciam partem si vero clausa aliqua fierent de cetero in territorio minoris decime dicti religiosi debent percipere et habere totam decimam fructuum crescentium in eisdem clausis Hec autem omnia premissa tam dictus rector quam frater Guillelmus Dei gratia abbas de Ulteriori Portu in nostra presentia constituti confessi fuerunt esse vera In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum curie Rothomagensis ad instantiam partium salvo jure cujus libet duximus apponendum Datum anno Domini MCCL nono die mercuris post Trinitatem

Source (click image below to view full size)