Charter Document - 06200199
Charter Number: | 06200199 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Eremborgis dicta Florie de Mesnillo Soret in viduitate et libera potestate mea assensu et voluntate Osberti dicti Florie filii mei primogeniti et heredis vendidi et concessi Radulfo le Bouc de Ulteriori Portu pro novem libris turonensium quas inde per manibus habui omne illud quod habebam et habere poteram apud Mesnillum Soret et masagium meum cum omnibus pertinentiis dicto masagio pertinentibus situm apud Mesnillum Soret juxta masuram Nicholai Dampierre ex una parte et juxta terram quam dictus Radulfus le Bouc tradidit ad censum dicto Nicholao Dampierre ex altera et aboutat ad vicum ex uno sui termino et ad campum Osberti Barberi ex altero tenenda habenda et jure hereditario in perpetuum possidenda omnia predicta et predictum masagium cum omnibus pertinentiis dicto Radulfo le Bouc et heredibus suis de domino abbate de Ulteriori Portu domino dicti feodi libere quiete et pacifice per quatuor solidos et quatuor denarios annui redditus monete currentis per comitatum Augi dicto abbati annuatim persolvendos videlicet viginti sex denarios ad Natale Domini et totidem ad Penthecosten Et ego dicta Eremborgis et ego dictus Osbertus Florie filius dicte Eremborgis et heredes nostri dicto Radulfo et heredibus suis omnia predicta et predictum masagium cum omnibus pertinentiis contra omnes tenemur garantizare salvo tamen jure capitalium dominorum Et quod hoc sit firmum et stabile imperpetuum ego dicta Eremborgis et ego dictus Osbertus filius dicte Eremborgis presentem cartam sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno Domini MCC quinquagesimo septimo mense februario Testibus hiis domino Eustaphio tunc temporis capellano de Ulteriori Portu Bartholomeo Poelin clerico Michaele Carnifice tunc temporis scabino de Ulteriori Portu Adam Carnifice Ansello le Bouc et aliis