Charter Document - 06200198

Charter Document - 06200198


Charter Number: 06200198
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Willelmus dictus Rufus de Kesneto vendidi dominis meis abbati et conventui de Ulteriori Portu duos solides annui redditus super totum tenementum meum ad campum et ad villam apud Kesnetum videlicet super unam masuram meam sitam inter masuram Mathei de Mara et masuram Johannis Anglici et super unum campum cujus lateri abboutat predicta masura mea et qui adjacet ex uno sui latere ad campum Dyonisii Malchevalier et abboutat ex uno sui termino ad terram predicti Johannis Anglici et ex alio ad campum predicti Mathei de Mara et super unum campum meum qui adjacet ex uno sui latere ad terram Johannis Vavasoris et ex alio ad keminum quod ducit de Kesneto apud Heudelimont et abboutat ex uno sui termino ad campum qui fuit quondam Milonis Wigot et ex alio ad terram que fuit quondam Rogeri le Messier pro quindecim solidis turonensium michi per manibus solutis tenendos et habendos dictos duos solidos annui redditus dictis abbati et conventui et successoribus eorum et de me et meis heredibus eisdem abbati et conventui et successoribus eorum annuatim ad Natale Domini persolvendos cum quatuor solidis annui redditus quos dictis abbati et conventui prius vendidi super predictum tenementum et cum duobus caponibus de veteri censu libere quiete et pacifice absque contradictione vel reclamatione de me et heredibus meis de cetero facienda Hanc autem vendicionem ego predictus Willelmus et mei heredes dictis abbati et conventui et successoribus eorum contra omnes tenemur garantizare In cujus rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Actum anno Domini MCCL septimo mense februarii Testibus hiis Johanne Tornelievre de Mesnil Soret Johanne Carin de Mesnilval Radulfo Anglico de Ulteriori Portu Willelmo Loiseleor Johanne Petevin de Ancillemare et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)