Charter Document - 06200196

Charter Document - 06200196


Charter Number: 06200196
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Sello carpentarius et Masa uxor mea de comuni assensu nostro et omnium heredum nostrorum vendidimus concessimus et penitus deseruimus abbati et conventui de Ulteriori Portu ad officium elemosine ejusdem ecclesie totum tenementum nostrum cum omnibus edificiis et pertinenciis quod habebamus apud Ulteriorem Portum situm in vico des Mares sicut se proportat in longum et latum inter masuram Asseline de Aubegni ex una parte et masuram Ade filii Viberti ex altera et abboutat ex uno sui termino ad mares et ex alio sui termino ad viam que ducit de Ulteriori Portu apud Augum de quo tenemento nobis reddebantur singulis annis viginti quatuor solidi censuales turonensium ad duos terminos in anno videlicet ad Natale Domini xii solidi et ad Pasca xii solidi pro quatuor libris turonensium nobis per manibus solutis tenendum et habendum totum predictum tenementum libere quiete et pacifice imperpetuum cum omnibus predictis monacho elemosinario et ejus successoribus de cetero absque contradictione et reclamatione de nobis et heredibus nostris per sex solidos turonensium annui census reddendos annuatim abbati de Ulteriori Portu ad duos terminos in anno videlicet ad festum sancti Remigii tres solidos et ad Pasca tres solidos Sciendum est autem quod si predictus redditus predicto elemosinario et ejus successoribus ad predictos terminos non redderetur predictus elemosinarius et ejus successores poterunt facere justiciam super totum predictum tenementum pro predicto redditu cum emenda Et si forte contigerit quod dicta Masa uxor mea post decessum meum voluerit aliquid reclamare nomine dotis hereditatis vel adquisitionis sive alio quocumque modo in predicto tenemento et in predicto redditu ego predictus Sello et heredes mei quantum ad hanc pertinebit pro parte sue dotis super masuram meam quam habeo apud Ulteriorem Portum sitam in vico du Perrei inter masuram que condam fuit Lamberti Canu ex una parte et masuram que condam fuit Willelmi le Segle ex altera dicto elemosinario et ejus successoribus tenemur reddere et restituere Hanc autem venditionem ego predictus S[ello] et M[asa] uxor mea et heredes nostri dicto elemosinario et ejus successoribus contra omnes tenemur garantizare Et ut hoc firmum et inconcussum permaneat in futurum ego predictus S[ello] et M[asa] uxor mea presenti scripto sigilla nostra apposuimus Actum anno Domini MCC quinquagesimo vii mense maio Testibus hiis Gaufrido de Capella Petro Morel Rogero le Messier Hugone de Aula Rogero Anglico de Coquna Johanne le Cat Radulfo clerico Thomas clerico et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)