Charter Document - 06200194
Charter Number: | 06200194 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis de Ulteriori Portu et Beate Marie de Augo abbates eorundemque locorum conventus salutem in Domino Noverint universi quod cum contentiones et controversie vicissim inter nos verterentur super eo videlicet quod nos de Ulteriori Portu dicebamus et proponebamus contra dictos abbatem et conventum Beate Marie de Augo quod ipsi per suos servientes et firmarios in augusto novissime preterito qui fuit anno Domini MCCL quinto nos spoliaverunt de duabus partibus decime in valle Sancte Marie de duodecim jornalibus que Willermus Warinfrei excolit et de quatuor jornalibus que Willermus de Cruce tenet que sunt de feodo de Haudrechies item de quatuordecim jornalibus de feodo Radulfi Daniel juxta terram Radulfi Rasce item des perreles in quatuor campis de feodo Roberti de Blangiaco videlicet de uno campo quem tenet Thoma de Fontanis burgensis de Blangi de alio quem tenet Willermus Parvus de tercio quem tenet domina Maineut de quarto quem tenet Ingerrannus Boche item de quadraginta jornalibus de feodo de Peuchierum quem tenet Matheus Rousel de Roberto de Blangi item de feodo quem Matheus Rousel tenet de Roberto de Blangi de triginta jornalibus item spoliavit nos Nicholaus dictus Catus anno Domini MCCL quarto de sexaginta garbis tam abladii quam avene de campo des Perreles de feodo Roberti de Blangi item de quatuor jornalibus de terra Radulfi Daniel in valle Sancte Marie item in decimatum de Fulcardimonte in campo des Tesnieres de quatuor garbis in augusto preterito item dictus Nicholaus spoliavit nos sive spoliari fecit violenter et de nocte de xl duabus garbis de vechia de quatuor jornalibus a Dunval de feodo Radulfi Daniel et que excolit Willermus de Cruce firmarius noster que omnia petimus ab ipsis nobis reddi et ipsos ad reddendum compelli item super eo videlicet quod nos Beate Marie de Augo e contrario dicebamus et proponebamus contra dictos abbatem et conventum de Ulteriori Portu quod ipsi per suos firmarios et servientes augusto Dominice Incarnationis predicte nos spoliaverant de decem garbis avene in campo Radulfi Rousel de feodo d'Estrie Mont item de viginti et una garba frumenti in campo Clementis Triket subtus puteum de Boistelmesnil de feodo de Moncellis item in ortis extra clausuram apud Boistelmesnil de xl garbis abladi item de sex garbis pisorum in campo Hunfredi Barras de feodo de Fontanis item de decem garbis abladii in campo Radulfi hepotis Willermi de Cruce in eodem feodo de Fontanis item de sexdecim garbis vechie in campo Johannis de Watei de eodem feodo item de xl garbis vechiarum in campo Roberti Haguelin de eodem feodo item de garbis tam bladi quam avene pisorum vechiarum et ordei ad valorem unius modii abladii In terris quas excolit idem Willermus et in terris que sunt inter viam qua itur de Grimou Mesnil apud Fulcarmontem usque ad keminum quo itur de Fontanis apud Buiemont item a quatuor annis retro elapsis ante augustum novissime preteritum ex quo Nicholaus Catus accepit firmam nostram apud Blangeium spoliaverunt nos de uno modio abladii quolibet anno scilicet percipiendo totam decimam in campo Hugonis Kuingneuse in campo Mathei de Noielete et in campo Hugonis de Daiencort in quibus tribus campis debemus percipere tertiam partem item apud Blangeium in campo Ingerranni Boche in campo H[] de Fontanis et in campo Willermi dicti Parvi in quibus tribus campis debemus percipere totum quia sunt de dominio domini comitis item in vigenti sex jugeribus terre que tenet heres Radulfi Daniel de feodo de Mon[ce]llis in quo percipimus totum item spoliaverunt nos in quodam campo qui dicitur vallis Sancte Marie de viginti garbis avene et xxx novem garbis vechie item in eodem campo anno Domini MCCL quarto de quinquag[inta] bladii in quo debemus percipere totum que omnia petimus ab ipsis nobis reddi et ad reddendum compelli tandem pro bono pacis de consilio bonorum virorum concessimus quod magister Johannes decanus de Aug[o] []us decanus de Fulcardimonte cum priore de Calceia Augi tertio a nobis cum ipsis electo si ipsi duo in aliquo discordes fuerint faciant inquisitionem per viros legitimos et juratos [in quibus f]eodis vel feodo abbas et conventus de Ulteriori Portu ex antiqua consuetudine debent percipere totam decimam et in quibus feodis vel feodo abbas et conventus de Augo ex antiqua consuetudin[e] debe[nt per]cipere totam decimam item in quibus feodis vel feodo abbas et conventus de Ulteriori Portu ex antiqua consuetudine debent percipere duas garbas decime et abbas et conventus de Augo tertiam Item concessimus et volumus quod dicti decani legitime inquirrant de quibus feodis existant loca prenominata de quorum decimis est contentio et quod dicti decani teneantur pronuntiare et dicere quod in locis prenominatis de quibus eis per legitimam inquisitionem constabit quod sint de feodis vel de feodo in quibus vel in quo abbas et conventus de Ulterioris Portu ex antiqua consuetudine debent percipere totam decimam iidem abbas et conventus de cetero percipiant totam decimam item in locis prenominatis de quibus eis per legitimam inquisitionem constabit quod sint de feodis vel de feodo in quibus vel in quo abbas et conventus de Augo ex antiqua consuetudine debent percipere totam decimam iidem abbas et conventus similiter de cetero percipiant totam decimam Item volumus et concessimus quod predicti decani vel unus ex ipsis cum dicto priore teneantur pronuntiare et dicere quod in illis locis prenominatis de quibus eis constabit quod sint de feodis de quibus abbas et conventus de Ulteriori Portu ex antiqua consuetudine debent percipere duas partes decime et abbas et conventus de Augo tertiam iidem abbas et conventus de Ulteriori Portu de cetero percipiant duas partes decime et abbas et conventus de Augo terciam item in locis prenominatis de quibus constabit eis quod sint de feodo vel feodis de quibus abbas et conventus de Augo ex antiqua consuetudine debent percipere duas partes decime et abbas et conventus de Ulteriori Portu tertiam iidem abbas et conventus de Augo de cetero percipiant duas partes et abbas et conventus de Ulteriori Portu tertiam Item volumus et concessimus quod predicti decani cum dicto priore faciant inquisitionem de campo de Busco Postel et de campo des Tesnieres in territorio de Fulcardimonte et pronuntient et [dicant] secundum formam predictam Nos autem bona fide promisimus nos pronuntiationem sive dictum dictorum decanorum vel unius ipsorum cum dicto priore si ipsi non possent in unam concordare sententiam super premissis secundum formam predictam prolatum fideliter observaturos per penam sexaginta librarum turonensium parte non observante dictum eorum vel unius ipsorum cum dicto priore parti observanti sine contradictione reddendarum Et cum de dictos priore facta sit mentio quod debeat vocari ita volumus et intelligi mus quod tunc demum vocetur si dicti decani in inquisitione vel pronuntiatione fuerint discordes Debent autem dictum suum proferre super premissis infra diem dominicam ante festum beate Marie Magdalene proximo venturam nisi de consensu nostro et ipsorum terminus fuerit prorogatus In cujus rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et sigillorum nostrorum munimine roborari Actum anno Domini MCC quinquagesimo sexto in vigilia Ascensionis