Charter Document - 06200183

Charter Document - 06200183


Charter Number: 06200183
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1248
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Galterus le Sauvage de Meisnil Oistellant necessitate coactus vendidi et omnino deserui pro quattuor libris et decem et octo solidis turonensium quos per manibus habui domino abbati et conventui de Ulterriori Portu ad offitium elemosine ejusdem loci totum illud [quod] habebam apud dictum Meisnillum rectro clausuram orti mei inter eschangium quod recepit de m[e] Andreas prepositus dicti Meisnilli et terram cultili dotis matris mee ita quod solam medietatem unius pleni servicii et annuum redditum decem et octo denariorum et unius mine bladii et ordeii ego et heredes mei de cetero faciemus et solvemus elemosinario dictorum abbatis et conventus que s[i] aliquando de me et heredibus meis congrue soluta non fuerint justiciabunt me et heredes meos per curtilum dotis matris mee [i]ntra clausuram et extra et in vita matris mee et post ita tamen quod non fiat aliqua injuria ei super dote sua et per que conque alia nos [v]iderint congrue posse justiciari Hanc autem conventionem ego dictus Galterus et heredes mei dictis abbati et conventui tenemur contra omnes in perpetuum garantizare Et ut hoc ratum et firmum in perpetuum permaneat ego dictus Galterus presentem cartam sigillo meo roboravi Actum anno Domini MCCXL octavo tercio decimo kalendas novembris

Source (click image below to view full size)