Charter Document - 06200181

Charter Document - 06200181


Charter Number: 06200181
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Johannes Sevout de Meisnillo Estellant necessitate mea coactus vendidi et omnino deserui pro undecim libris turonensium quos per manibus habui abbati et conventui de Ultriportu ad officium elemosine ejusdem loci tria jornalia terre que ego emeram a Galtero [le] Sauvage nepote meo in campo suo qui dicitur campus de Grandi Bosco sita in latere ejusdem campi juxta [campum Andree prepositi] dicti Meisnilli quem tenet dictus prepositus de elemosina de Ultriportu ad medietatem tenenda eis in eadem [] in qua ea emeram a dicto Galtero in perpetuum servitiorum et aliorum que solent deberi [] quam ego emissem ut in carta quam de dicto Galtero recepi contentum est per tres denarios annui census quos elemosinarius de Ultriportu annuatim reddet michi et heredibus meis apud dictum Mesniltum in domo prepositi in die Pentecostes sine emenda Hec autem jornalia terre ego dictus Johannes dictis abbati et conventui et heredes mei co[ntra] omnes tenemur in perpetuum garantizare Et ut firmum in perpetuum permaneat ego dictus Johannes presens scriptum sigillo meo roboravi Actum anno Domini MCCXL septimo pridie iduum februarii

Source (click image below to view full size)