Charter Document - 06200179

Charter Document - 06200179


Charter Number: 06200179
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Galterus le Sauvage de Meisnil Oistellant necessitate mea coactus vendidi et concessi et omnino deserui domno abbati et conventui de Ultriportu ad officium elemosine ejusdem loci pro duodecim libris e[t] sexdecim solidis turonensium quos per manibus recepi unum curtillum meum apud d[ictum] Meisnillum intra clausuram et extra sicuti se conportat antiquitus situm jux[ta] curtillum Mareie Romain qui aboutat ad granchiam elemosinarii de [Ultri]portu retro Hune autem curtillum predictum ego dictus Galterus et heredes mei dic[tis] abbati et conventui tenemur in perpetuum garantizare contra omnes Et u[t] hoc ratum et firmum in perpetuum permaneat ego dictus Gatterus presentem [car]tam sigillo meo roboravi Actum anno Domini MCCXL septimo decimo kalendas novembris

Source (click image below to view full size)