Charter Document - 06200177
Charter Number: | 06200177 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Aelicia comitissa Augi in viduitate mea constituta concessi viris religiosis Laurentio abbati de Ulteriori Portu et ejusdem loci conventui quod ipsi suos homines de Fontanis juxta Blangiacum teneant ad easdem consuetudines ad quas tempore pie memorie Henrici predecessoris dicti Laurentii tenuerunt Statui etiam quod imposterum dicti homines nullo tempore de communia de Blangiaco habeantur quia super hoc audivi contentionem inter dictos abbatem et conventum et dictos homines de Fontanis exortam Statui etiam quod consuetudines dictorum hominum de Fontanis emendo et vendendo et omnes alios contractus ineundo apud Blangiacum observentur sicut usque ad hec tempora fuerunt observate Et ut hoc firmum et stabile imperpetuum permaneat ego dicta Aelissa comitissa Augi presentem cartam sigillo meo confirmavi Actum anno Domini MCCXLIIII mense januario