Charter Document - 06200167
| Charter Number: | 06200167 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1234 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Officialis Rothomagensis salutem in Domino Noverint universi quod vir venerabilis Willelmus de Porta canonicus Rothomagensis coram nobis in jure constitutus recognovit se vendidisse et tradidisse viris venerabilibus et religiosis abbati et conventui Sancti Michaelis de Ulteriori Portu pro trecentis libris turonensium totum tenementum quod habebat et se emisse dicebat a Durando le Machon et Lecia uxore ejus situm in parrochia Sancti Arnandi Rothomagensis sicut est edificatum et se proportat inter furnellum abbatisse Sancti Amandi ex una parte et terram que fuit uxoris Audini Anglici ex altera per longitudinem et latitudinem a vico ante usque ad gardinum Thome de Bonmolins per retro tenendum et imperpetuum possidendum ita tamen quod predicti tocius tenementi et pertinenti arum ejus dictus canonicus quamdiu vixerit fructus seu proventus omnes et utilitatem habebit et tenementum ipsum nomine eorumdem abbatis et conventus possidebit post decessum vero vel cessionem ipsius totum predictum tenementum cum pertinenciis ad dictos abbatem et conventum libere et plenarie revertetur absque reclamacione vel inquietudine alicujus successorum dicti canonici dictis abbatis et conventui facienda Sciendum est etiam quod si forte abbas vel monachi supradicti seu eciam eorum servientes Rothomagum venientes in hospitio predicto pernoctare voluerint vel morari dictus canonicus eos secum in eodem hospicio ad expensas eorum tenetur honeste recipere ex condicto In cujus rei testimonium presentibus litteris ad instantiam partium sigillum curie Rothomagensis duximus apponendum Actum anno Domini MCCXXX quarto die mercurii proxima post Epiphaniam Domini
