Charter Document - 06200165

Charter Document - 06200165


Charter Number: 06200165
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Willelmus de Porta canonicus Rothomagensis in Domino salutem Ad presencium et posterorum volo notitiam pervenire quod ego vendidi venerabilibus viris et religiosis abbati et conventui Sancti Michaelis de Ulteriori Portu totum tenementum quod emi a Durando le Machon et Letia uxore ejus situm in parrochia Sancti Amandi Rothomagi sicut est edificatum et se proportat inter furnellum abbatisse Sancti Amandi ex una parte et terram que fuit uxoris Audini Anglici ex altera per longitudinem et latitudinem a vico ante usque ad gardinum Thome de Bommolins pro retro tenendum et possidendum imperpetuum pro precio trecentarum librarum turonensium ita tamen quod predicti totius tenementi et pertinenti arum ejus quamdiu vixero fructus seu proventus omnes et utilitatem habebo et tenementum ipsum nomine eorumdem abbatis et conventus possidebo Post decessum vero meum vel cessionem totum tenementum predictum ad dictos abbatem et conventum libere et plenarie revertetur absque aliqua reclamatione vel inquietudine alicujus successorum meorum eis in posterum facienda Sciendum est eciam quod si forte abbas vel monachi supradicti vel eorum servientes Rothomagum venientes in hospicio ipso pernoctare voluerint vel morari ego ex pacto teneor eos honeste mecum recipere ad expensas suas in hospicio memorato In cujus rei testimonium sigillum meum duxi presentibus litteris apponendum Actum anno Domini MCCXXX quarto mense decembri Testibus hiis Waltero thesaurario Rogero Canosart Girardo Saloel canonicis Rothomagensibus Willelmo de Thouquevilla tunc priore de Ulteriori Portu Michaele et Roberto de Martini Ecclesia monachis de Ulteriori Portu Ricardo de Curia Thoma Froede Ricardo cognomine Page tunc servientibus abbatis et multis aliis

Source (click image below to view full size)