Charter Document - 06200161
Charter Number: | 06200161 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Robertus de Belleville frater domini Gaufridi de Belleville militis salutem in Domino Noverint universitas vestra quod ego pro salute anime mee et antecessorum meorum et heredum dedi et hac presenti carta confirmavi Deo et ecclesie Beati Michaelis de Ulteriori Porta et monachis ibidem Deo servientibus xii denarios annui redditus quos michi debet Walterus presbiter de Ponte apud villam que vocatur Pons juxta Augum de campo qui vocatur Mulert Confirmo etiam donationem illam annui redditus trium solidorum quos dictus Walterus presbiter de eodem campo contulerat predicte ecclesie istam autem donationem et confirmationem ego dictus Robertus et heredes mei contra omnes tenemur garantisare Quod ut ratum habeatur inposterum presenti scripto sigillum meum duxi apponendum Testibus hiis domino Clemente decano de Basli domino Willelmo de Sancto Audoeno domino Rogero de Sancto Petro in Valle presbiteris domino Waltero de Heudelimont milite Ricardo de Curia Ricardo le Page servientibus domini abbatis et multis aliis Actum anno Domini MCCXXXIIII