Charter Document - 06200158
Charter Number: | 06200158 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis officialis Rothomagensis salutem in Domino Noveritis quod constitutus in jure coram nobis magister Adam de Augo canonicus Rothomagensis recognovit quod ipse haberet quadraginta solidos annui redditus in tenemento quod fuit Durandi le Machon sito in parrochia Sancti Amandi apud Rothomagum inter furnillum abbatisse Sancti Amandi ex una parte et terram que fuit uxoris Audini Anglici ex altera quod tenementum dominus Willelmus de Porta canonicus Rothomagensis emerat a dicto Durando et Lecia uxore sua Idem Adam concessit et omnino quietavit predicto Willelmo et heredibus suis predictos quadraginta solidos annui redditus et quicquid juris habebat in predicto tenemento pro viginti libris turonensium de quibus tenuit se coram nobis pro pagato renuntians exceptioni pecunie non numerate ita quod predictus Adam vel heredes sui in predicto redditu nichil de cetero poterunt reclamare et hec bona fide firmiter promisit In cujus rei testimonium presenti scripto ad instantiam partium sigillum curie Rothomagensis duximus apponendum Actum anno Domini MCCXXXIII mense septembri