Charter Document - 06200157
Charter Number: | 06200157 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis officialis Rothomagensis salutem in Domino Noveritis quod constituti in jure coram nobis Durandus le Machon et Letia uxor sua ut dicebant recognoverunt se tradidisse et concessisse domino Willelmode Porta canonico Rothomageusi in feodum et hereditatem quoddam tenementum quod habebant apud Rothomagum sicut dicebant in parrochia Sancti Amandi cum toto edificio desuper edificato situm inter furnillum abbatisse Sancti Amandi ex una parte et terram que fuit uxoris Audini Anglici ex altera sicut se proportat longitudine et latitudine a vico ante usque ad gardinum Thome de Bonmolins per retro pro septuaginta libris turonensium de quibus tenuerunt se pro pagatis coram nobis renuntiantes exceptioni pecunie non numerate tenendum et possidendum dicto Willelmo et ejus heredibus vel cuicumque illud dederit vel assignaverit de predicto Durando et ejus heredibus libere et quiete et pacifice et hereditarie reddendo inde eidem Durarido et heredibus suis annuatim duodecim denarios usualis monete in festo Nativitatis sancti Johannis Baptiste et domino feodi illius triginta et novem solidos redditus usualis monete apud Rothomagum in quatuor terminis reddendos videlicet in festo sancti Michaelis novem solidos et sex denarios in Nativitate Domini decem solidos in Pascha novem solidos et sex denarios in Nativitate sancti Johannis Baptiste decem solidos Licet autem predicto Willelmo de predicto tenemento tanquam de suo proprio hereditagio salvis reditibus antedictis et jure dominico suam penitus facere voluntatem Juraverunt etiam prenominati Durandus et Letia uxor sua tactis sacrosanctis evangeliis spontanea voluntate coram nobis quod in predicto tenemento ratione elemosine aut dotalicii aut alia aliqua ratione sibi modo competenti per se vel per alium preter redditum suum supradictum nichil de cetero reclamabunt nec dictum Willelmum vel ejus heredes super dicto tenemento aliquatenus mole stabunt et ab omnibus reditibus adquitabunt per census supradictos In cujus rei testimonium presenti scripto ad instantiam partium sigillum curie Rothomagensis duximus apponendum Actum anno Domini MCCXXXIII mense septembris