Charter Document - 06200156
Charter Number: | 06200156 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes et futuri quod ego Durandus le Machon assensu et voluntate Letie uxoris mee tradidi et concessi domino Willelmo de Porta canonico Rothomagensis in feodum et hereditagium in perpetuum quoddam tenementum quod habebam in parrochia Sancti Amandi apud Rothomagum cum toto edificio desuper edificato situm inter furnillam abbatisse Sancti Amandi ex una parte et terram que fuit Audini Anglici ex altera sicut ipsum tenementum se proportat longitudine et latitudine a vico ante usque ad gardinum Thome de Bonmolins per retro tenendum et possidendum dicto Willelmo et ejus heredibus vel cuicumque illud dederit vel assignaverit de me et heredibus meis libere et quiete et pacifice et hereditarie reddendo inde michi et heredibus meis annuatim duodecim denarios redditus usualis monete apud Rothomagum in festo Nativitatis sancti Johannis Baptiste et domino illius feodi triginta et novem solidos redditus usualis monete apud Rothomagaim in quatuor terminis reddendos videlicet in festo sancti Michaelis novem solidos et sex denarios in Nativitate Domini decem solidos in Pascha novem solidos et sex denarios in Nativitate sancti Johannis Baptiste decem solidos Licet autem pre dicto Willelmo de cetero facere omnem voluntatem suam de predicto tenemento sicut de suo proprio hereditagio salvis tamen reditibus antedictis et jure dominico Et ego dictus Durandus et heredes mei dictum tenementum predicto Willelmo et ejus heredibus vel cuicumque voluerit illud dare vel assignare contra omnes gentes garantizare debemus et ab omnibus reditibus acquietare per redditus supradictos Pro hujus autem hereditagii concessione et garantizatione dedit michi dictus Willelmus septuaginta libras turonensium et insuper dicte Lecie uxori mee unum anulum auri de recognicione Quod ut ratum et stabile permaneat hanc presentem cartam eidem Willelmo sigilli mei munimine roboravi Et ad majorem confirmationem actum fuit hoc coram Johanne de Valle Richeri tunc majore Rothomagi et sigillo communie fuit confirmatum anno Domini MCC tricesimo tertio mense septembris Testibus hiis Gaufrido de Valle Richeri Galtero Blondel Laurentio Salehadin Willelmo clerico communie Bertino Morin Henrico clerico Anglico et pluribus aliis