Charter Document - 06200155
Charter Number: | 06200155 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis magister E Goscelinus de Augo Willelmi Goscelini filius salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego pro salute anime mee antecessorum et heredum meorum dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et beato Michaeli de Ulteriori Portu et monachis ibidem Deo servientibus illam domum quam quondam tenuit Laurentius Malderree in burgo Ulterisportus sitam inter domum Thome Alexi carnificis ex altera parte sicut ex omni parte se proportat tenendam et habendam dictis monachis pacifice et libere sicut aliqua elemosina liberius et quietius teneri potest et haberi pro sex solidis turonensium michi vel heredibus meis reddendis annuatim ad terminos statutos videlicet tres solidi ad Pascha et tres solidi ad Natale Domini Propter hanc autem donationem dicti monachi dederunt michi de caritate domus centum solidos turonensium et ego et heredes mei donationem predictam dictis monachis contra omnes garantisare tenemur In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui volens hanc donationem inviolabiliter obligari Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio