Charter Document - 06200154

Charter Document - 06200154


Charter Number: 06200154
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis E decanus Augi Adam de Bolonia presbiter et magister Gillebert Goscelin de Augo salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum querela esset inter abbatem et conventum Ulterioris Portus ex una parte et Radulphum presbiterum de Greigny ex altera nomine suo et ecclesie sue super decimis exartuum ejusdem ville videlicet super decimis exartuum de Bosco Rotundo et de Bosco Doublel quarum decimarum duas partes dicti abbas et conventus dicebant ad se pertinere parte adversa hoc contradicente tandem partes pro pace facienda compromiserunt in nos sub tali forma quod quicquid componendo pronuntiaremus super hoc partes observarent et vallata fuit compromissio per juramentum ab utraque parte corporaliter prestitum et per penam decem librarum turonensium a parte resiliente a compromissione parti non resilienti per solvendarum Nos autem legitime inquisita veritate super jure utriusque partis in decimis predictis componendo pronuntiavimus quod dicti abbas et conventus de cetero percipient in perpetuum duas partes de decimis exartuum de predictis locis tertia parte dicto presbitero remanente et dicti abbas et conventus de Ulteriori Portu de cetero persolvent annuatim de bonis domus sue caritatis intuitu dicte ecclesie de Greigny quatuor minas bladi et duas ordei inter festum sancti Michaelis et festum Omnium Sanctorum Ut autem hec compositio rata sit in perpetuum in testimonium hujus rei presentem cartam sigillis nostris duximus roborandam Actum anno gratie MCCXXXIII mense maio Valete

Source (click image below to view full size)