Charter Document - 06200151

Charter Document - 06200151


Charter Number: 06200151
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi tam presentes quam futuri quod ego Durandus Camerarius de assensu et voluntate Liecie uxoris mee vendidi Ade Heurtech vidue pro xx libris turonensium de quibus ipsa michi satisfecit per manibus quadraginta solidos redditus usualis monete apud Rothomagum percipiendos et habendos dicte Ade et heredibus suis singulis annis videlicet medietatem in Natali Domini et aliam medietatem in Nativitate sancti Johannis Baptiste in tenemento meo sito in parrochia Sancti Amandi videlicet inter terram que fuit Audini Anglici et pistrinum Sancti Amandi sicut se proportat a vico ante usque ad terram Thome de Bonis Molendinis per retro Licebit tamen de cetero dicte Ade et ejus heredibus omnem voluntatem suam integre de dicto redditu sicut de proprio suo hereditagio facere et justitiam suam in antedicto tenemento pro redditu suo annuatim habendo terminis antedictis Et ego et heredes mei tenemur de pacto eidem Ade et ejus heredibus jam dictum redditum ad quietare Quod ut ratum sit actum fuit hoc anno Domini MCCXXXI mense septembri coram Ysambardo de Luevent tunc majore Rothomagensi et sigillo meo et dicti Durandi cum sigillo communie fuit hoc confirmatum testibus hiis

Source (click image below to view full size)