Charter Document - 06200145

Charter Document - 06200145


Charter Number: 06200145
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1229
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Henricus Dei gratia Sancti Michaelis de Ulteriori Portu dictus abbas totusque conventus ejusdem loci salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos de communi assensu capituli nostri dedimus et concessimus in perpetuam hereditatem Goscelino Tirlet pro suo servitio tredecim jugera terre quam excambivimus cum monachis de Bosco quam dicti monachi tenere solebant de magistro Gilberto Goscelin que terra sita est juxta que minum qui tendit de Augo apud Sanrei cum masura Rogerii de Sotteville sita in Ima Britannia tenendam de nobis dicto Goscelino et heredibus suis et jure hereditario possidendam pro xl solidis turonensium annuatim nobis reddendis de quibus assignavit nos dictus Goscelinus de xxxiiii solidis percipiendis singulis annis apud Ulteriorem Portum in masura Abrahe Maton sita ante domum suam sex solidos in masura Nicholai Fornarii sita juxta domum Ancelli le Bot x solidos et sex denarios in masura Benedicti de Ulteriori Portu sita juxta masuram Gisleberti Belin viii solidos in masura Maesmart sita juxta domum Gisleberti Joart quinque solidos et sex denarios in masura Wimberti filii Humfredi sita juxta masuram Ermengardis Lalate quatuor solidos et de his xxxiiii solidis nos dictum Goscelinum et heredes suos quitavimus ita tamen quod si quis super his nos inquietaverit dictus Goscelinus et heredes sui nobis garantistabunt Et nos antedictam terram cum masura dicto Goscelino et heredibus suis garantisabimus pro sex solidis turonensium quos inde reddent nobis singulis annis ad festum Natalis Domini pro omnibus servitiis et aliis querelis excepto tantummodo quod venient semel in anno ad placita nostra tenenda apud Ulteriorem Portum cum [] submoniti fuerint Et inde fecit nobis dictus Goscelinus homagium Et sciendum est quod dictos sex solidos tantummodo pro emenda nostra capiemus Quod ut ratum apud posteros illibatumque permaneat ad petitionem nostram et ipsius Goscelini major Augi et scabini presentem paginam sigillo communie sue confirmaverunt Actum anno gratie MCC vicesimo nono Testibus his Rovelino de Rue tunc majore Nicolao Ade Gaufrido Torneveel Ing Pujoise Hugone Wastel tunc scabinis

Source (click image below to view full size)