Charter Document - 06200142
Charter Number: | 06200142 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant universi tam presentes quam futuri quod ego Radulphus [] Erneis [] mee et aliorum heredum meorum dedi et concessi pro salute anime mee et antecessorum meorum et heredum Deo et beato Michaeli de Ulteriori Portu et monachis ibidem Deo servientibus campum meum de Alonfosse apud Assegny juxta campum Gausfridi Ronchi qui aboutat terris de Brunville in puram et perpetuam elemosinam quietam et liberam ab omni servitio tenendam et habendam ipsis in perpetuum quiete et libere sicut aliqua elemosina quietius et liberius potest haberi vel teneri Noveritis etiam quod ego dictus Radulphus per proprium juramentum prestitum predictam elemosinam dictis monachis de Ulteriori Portu teneor garantisare Et ut hec donatio in posterum rata sit et firma predictis monachis presentes litteras sigillo meo munitas dedi testimoniales Actum anno Domini MCCXXVII mense februario