Charter Document - 06200141
| Charter Number: | 06200141 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1227 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Mattheus de Acummesnil burgensis de Blangiaco assensu et voluntate Radulfi filii mei concessi in puram et liberam et perpetuam elemosinam Deo et sancto Michaeli de Ulteriori Portu et monachis ibidem Deo servientibus totam illam terram quam emi de Galtero Dobin que terra inclusa est infra culturam dictorum monachorum de Ulteriori Portu que vocatur Blancarval tenendam et habendam predicti monachis in perpetuum sicut aliqua elemosina liberius et quietius potest haberi et teneri Pro hac autem donatione et concessione dicti monachi dederunt michi viii libras turonensium de caritate domus sue quare ego et heredes mei dictam terram tenemur contra omnes garantisare nec in ea aliquid juris de cetero possumus vindicare Ut autem hoc firmum permaneat presentem cartam munimine sigilli mei roboravi Testibus hiis Gaufrido de Acummesnil Thoma Freude Ricardo de Curai Roberto Coco et pluribus aliis Actum anno Domini MCCXXVII
