Charter Document - 06200135
Charter Number: | 06200135 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Milo Dei gratia Belvacensis episcopus omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod concessionem et traditionem quas abbas et conventus de Briostel Cisterciensis ordinis fecerunt abbati et conventui de Ulteriportu ad perpetuam firmam super omnibus illis que dicti abbas et conventus de Briostel habebant apud Ulteriorem Portum et Augum tam in domibus quam in salinis terris reditibus consuetudinibus foreste et rebus aliis cum hominibus suis sicut juste et rationabiliter facta est et in carta predictorum abbatis et conventus de Briostel super his confecta plenius continetur ratam habemus et confirmamus et presentis scripti et sigilli nostri patrocinio communimus Actum anno gratie MCCXXV mense martio