Charter Document - 06200134
Charter Number: | 06200134 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Simon Dei miseratione abbas et conventus de Briostel Cisterciensis ordinis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos de communi assensu tradidimus et concessimus abbati et conventui de Ulteriportu ad perpetuam firmam pensata utilitate utriusque monasterii omnia illa que habebamus apud Ulteriorem Portum et apud Augum tam in domibus quam in salinis reditibus consuetudinibus foreste et rebus aliis cum hominibus suis preter quinquaginta solidos annui redditus apud Guerreville ex dono nobilis viri Johannis quondam comitis Augensis quos nobis et ecclesie nostre retinemus Omnia ante predicta preter dictos quinquaginta solidos dicti abbas et conventus de Ulteriori Portu de nobis tenebunt in perpetuum libere quiete et pacifice ex omni actione ad nos pertinente reddendo annuatim inde nobis in perpetuum quatuor viginti salis modios de sale salinarum Ulterisportus medietatem ad festum sanctorum Gervasii et Prothasii et aliam medietatem ad festum beate Marie Magdalene quicquid contingat de supradictis ita quod quando servientes nostri cum quadrigis nostris ad predictos terminos pro sale predicto apud Ulteriorem Portum venient abbas et conventus Ulterisportus servientibus nostris in victu in hospitio et necessariis absque avena sufficienter providebunt Et si servientes nostri et quadrige nostre ibi moram fecerint ultra diem unum per defectum abbatis et conventus Ulterisportus in omnibus necessariis tam in avena quam in aliis rebus quamdiu ibi moram fecerint eis competenter providebunt Super his autem firmiter et fideliter observandis in perpetuum ipsi abbas et conventus Ulterisportus se jurisdictioni domini Rothomagensis archiepiscopi supposuerunt ad interdicendum eos si aliquid defuerit quod absit in solutione plena salis pretaxati cessante omni appellatione similiter supposuimus nos interdicto domini episcopi Belvacensis ad interdicendum nos si aliquid quod absit velimus resilire a predicta traditione et concessione rerum predictarum cessante omni appellatione Ceterum ad majorem securitatem et in Spiritu sancto confederationem concessimus abbati et conventui Ulterisportus in perpetuum participationem omnium bonorum spiritualium que fiunt et fient in ecclesia nostra de Briostel ita quod quando obitus unius eorum nobis fuerit denunciatus una missa a singulis sacerdotibus celebrabitur pro eo et ab illis qui non fuerint sacerdotes quinquaginta psalmi et a conversis centies Pater noster Hoc idem facient pro nobis in perpetuum abbas et monachi de Ulteriori Portu In cujus rei testimonium [] Actum anno gratie MCCXXV mense decembri