Charter Document - 06200129
| Charter Number: | 06200129 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1222 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Guido dictus abbas Augi et H prior de Calceia et P prior Augi salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum causa verteretur inter abbatem et conventum de Ulteriori Portu ex una parte et Galterum presbiterum de Orival ex altera coram nobis judicibus a domino Papa delegatis videlicet super decimis de Orival et de Callengiisi sopita est in hunc modum quod predictus Galterus tenebit easdem decimas ad firmam de jam dicto abbate et conventu per totam vitam ita quod de eadem firma predicto abbati et conventui reddet annuatim infra festum Sanctorum Omnium duodecim minas bladi et duodecim minas avene et post obitum predicti Galteri presbiteri jam dicte decime sicut ab eodem G[altero] presbitero coram nobis in jure sunt recognite ad jam dictum abbatem et conventum absque reclamatione de jure revertentur Nos igitur litem in posterum precaventes hanc conventionem sicut coram nobis determinata est sigillorum nostrorum attestatione dignum duximus roborari Actum anno Domini millesimo CCXXII
