Charter Document - 06200123

Charter Document - 06200123


Charter Number: 06200123
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei permissione Sancti Martini de Albamarla abbas et ejusdem loci capitulum omnibus presentes litteras inspecturis salutem et in vinculo pacis unitatem spiritus conservare Quamvis omnes generaliter fratres ejusdem ordinis unum esse sicut in o meliis dixit beatus Gregorius censeantur ad celeriorem tamen a peccatis absolutionem per plura suffragia promerendam et ad divine propitiationis indulgentiam facilius et citius obtinendam volumus atque statuimus ut monasterium nostrum cum monasterio Sancti Michaelis de Ulteriori Portu specialiter cohereat et in perpetuum uniatur tam in temporalibus quam in spiritualibus salva regulari disciplina salvo penitus ordine Statuimus etiam ut abbas de Ulteriori Portu de fratribus nostris et monachis aliquos sibi necessarios et utiles si voluerit per abbatis nostri licentiam ad se vocet in suo monasterio quamdiu voluerit moraturos exceptis in majoribus utilitatibus apud nos occupatis quos tamen apud eos commorantes ad majorem vel parem utilitatem poterimus revocare Sed quamdiu penes eos morabuntur victum ibi regulariter recipient et vestitum Si quis etiam de nobis ad ipsos causa discordie diverterit ad eorum plenarie consortium admittetur donec infra tres menses causa reconciliari debeat vel expelli Pro defunctis autem nostris singuli sacerdotes tres missas similiter clerici tria psalteria singuli laici trecentas orationes dominicas et in communi inter cenale facere tenebuntur Abbatibus autem tunc defunctis tam nostris quam suis apud nos et apud ipsos anniversaria persolventur Si quis autem scienter contra statutum illud venire preumpserit in communi nostro capitulo se noverit excommunicationis sententia fuisse solempniter in nodatum Actum anno Dominice Incarnationis MCCXIX mense januarii

Source (click image below to view full size)