Charter Document - 06200114
Charter Number: | 06200114 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi quod ego R[adulfus] abbas Ulterisportensis ecclesie et ejusdem loci conventus tradidimus Abrahe Boitel de Grantcourt ad firmam terragium illud quod est apud Pont de terra que vocatur le Housoie quod terragium de jure et de elemosina antecessorum predicti Abrahe ad ecclesiam nostram pertinet ita tamen quod jam dictus Abraham reddet nobis annuatim pro predicto terragio quatuor minas avene ad festum sancti Remigii et hoc quamdiu vixerit quicquid in jam dicta terra videatur existere ita libere et pacifice quod nullus heredum predicti Abrahe post ejus obitum in jam dictos terragio nullam reclamationem faciet vel facient Ut autem hoc ratum firmumque sit ego Abraham huic carte sigillum meum apposui Actum est hoc anno gratie MCCXVI