Charter Document - 06200105

Charter Document - 06200105


Charter Number: 06200105
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1207 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Robertus de Freauvilla filius Rogonis et Berte assensu et voluntate fratrum meorum Johannis et Thome et aliorum amicorum meorum dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum Deo et ecclesie Sancti Michaelis de Ulteriori Portu et monachis ibidem Deo servientibus unum modium bladii reddendum annuatim apud Greigneium in reditibus meis sive in orreo meo ad mensuram ad quam ego redditus meos in eadem villa recipio Hoc donum feci ego in ex cambio unius modii frumenti quod jam dicti monachi in molendino meo de Freavilla per singulos annos percipere solebant Hoc autem bladium ad opus monasterii et luminare pertinet nec in aliis rebus debet expendi Testes sunt hii Radulphus abbas Gaufridus prior Girardus precentor et sacrista Robertus de Freauvilla Johannes frater meus Robertus Prepositus Robertus Rufus de Seisfrevilla et plures alii

Source (click image below to view full size)