Charter Document - 06200099

Charter Document - 06200099


Charter Number: 06200099
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1207
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes quod ego Philippus de Mala Palude Rothomagensis canonicus concessi et tradidi magistro Johanni cementario quandam terram retro masagium ipsius Johannis de vico Sancti Amandi quam possederat Ricardus de Mala Palude avunculus meus Rothomagensis decanus sicut signata est et metata per metas a tenemento ipsius Johannis usque ad tenementum quod prefatus Ricardus avunculus meus habuerat de Christoforo et sicut se pro portat a meta tenementi Gillelmi de Andeli et meta vicinorum manentium ad vicum Sancti Nicholai inter has duas metas tenendam hanc terram de me et heredibus meis eidem Johanni et heredibus ejus libere et quiete et hereditarie reddendo inde michi et heredibus meis annuatim decem solidos usualis monete medietatem in festo sancti Michaelis et medietatem in Pascha Licet autem eidem Johanni et heredibus ejus de hac terra facere omnem voluntatem Suam sicut de suo proprio salvo prefato redditu et jure dominico et ego et mei heredes ei et heredibus suis illam debemus garantizare contra omnes gentes et de omnibus reditibus adquietare per predictum redditum Pro hujus autem hereditagii concessione dedit michi idem Johannes decem libras turonensium que fuerunt pacate ad testamentum prefati Ricardi de Mala Palude faciendum de quo ego et Bartholomeus Crassus et Willelmus de Sancto Paulo canonici Rothomagenses executores eramus Ut autem hoc firmius teneatur sigillo meo confirmavi et confirmari feci capituli Rothomagensis sigillo et magistri Stephani Clarenboudi tunc domini illius feodi sigillo Testibus hiis Roberto tunc priore de Monte Leprosorum magistro Simone Medico Gillelmo de Andeli Gillelmo Boart Radulfo de Bordeni Hamone Anglico Ricardo de Macello Roberto persona Sancti Vigoris clericis Willelmo Borger Gauffrido de Buscallia

Source (click image below to view full size)