Charter Document - 06200095
Charter Number: | 06200095 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1196 - 1207 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Ancellus clericus de Augo dedi et concessi ecclesie Beati Michaelis de Ulteriori Portu et monachis ibi Deo servientibus quinque solidos pro anima Hugonis Pirigrossi reddendos annuatim ad festum sancti Remigii ad refectionem fratrum pro anniversario ejus illos autem debent accipere apud terram quam Radulfus Loere tenet de prefato Ancello clerico in Ulteriori Portu Testibus his Hugone abbate de Augo Galtero priore Rogero Goscelino Gisleberto Goscelino et multis aliis