Charter Document - 06200092
Charter Number: | 06200092 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1209 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi tam presentes quam futuri ad quos presens scriptum hoc pervenerit quod ego Renaldus Trenchefoil dedi et concessi consilio et assensu Basilidis matris mee et fratrum meorum Radulfi et Willelmi ecclesie Beati Michaelis de Ulteriori Portu et monachis ibi Deo servientibus pro mea et antecessorum meorum animabus quandam masuram apud Verleium liberam et quietam ita videlicet quod ego nec heredes mei in predicta masura aliquid calumnia bimus amodo et in sempiternum Et si forte aliqui aliquam contra monachos pro ipsa masura calumniam moverint ego R[enaldus] preassignatus vel heredes mei contra omnes adversarios in omnibus locis garantizabimus Illam vero masuram assignamus eam que propinquior est domui Hugonis Leporis Et ut hec donatio rata in perpetuum teneatur munimine sigilli mei corroboravi Testibus hiis Roberto de Septem Molis Roberto de Verleio presbiteris Gaufrido de Sancto Sulpicio Willelmo Daniel Radulpho famulo abbatis Renaldo Vavassore