Charter Document - 06200091
Charter Number: | 06200091 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1209 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis H officialis curie Saguensis salutem in Domino Universitati vestre significamus quod dominus Robertus de Mombraio apud Floreium in nostra presentia constitutus resignavit abbati et conventui de Ulteriori Portu et reddidit duas garbas decimarum omnium parrochie Sancti Petri de Basoches et quosdam homines et quedam prata et quasdam terras et medietatem omnium minutarum decimarum videlicet linii et cannabis et agnorum et porcellorum et lane et fructus gardinorum et medietatem oblationum in denariis in dicta ecclesia die Natalis Domini Pasche et die Ascensionis Domini que omnia predicta recognovit de jure pertinere ad usus proprios monachorum