Charter Document - 06200086

Charter Document - 06200086


Charter Number: 06200086
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Goscelinus Scindens folium assensu et voluntate filiorum meorum Reginaldi videlicet et Radulphi dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancti Michaelis de Ulteriori Portu et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum iiii acras terre mee apud Verleium in duobus campis quorum camporum unus est juxta viam que vadit de Verleio ad Merlevillam alius campus est in valle eadem per quem campum est via de Augo ad Grandecuriam Hanc elemosinam dedi ego solutam et quietam ab omni interrogatione relevamento taillia et auxilio Et ut hec elemosina rata et inconcussa permaneat eandem muni mine sigilli mei roboravi Hujus donationis testes sunt Reginaldus et Radulphus filii mei Robertus de Normanvilla nepos meus et Galterus de Sancto Aniano gener meus et Willelmus de Corcellis homo meus Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo septimo

Source (click image below to view full size)