Charter Document - 06200084

Charter Document - 06200084


Charter Number: 06200084
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1206
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes quod ego Nicholaus Adam burgensis de Augo assensu et voluntate Ansselli fratris mei dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et beato Michaeli de Ulteriori Portu et monachis ibi Deo servientibus totum illud tenementum integre quod ego et antecessores mei tenebamus de eisdem monachis apud Maisnil Oystellant tam in terris quam reditibus servitiis hominibus et omnibus aliis rebus que ad nos et profectum nostrum provenire poterunt tenendum et habendum predictis monachis in perpetuum sicut elemosina liberius et quietius potest haberi et teneri Pro hac autem donatione et concessione dicti monachi dederunt michi de caritate domus sue xxii libras turonensium quare ego et heredes mei dictum tenementum integre dictis monachis contra omnes homines et feminas garantisare tenemur Et ut hoc firmum et stabile in perpetuum perseveret scriptum presens sigilli mei munimine duxi confirmandum Actum anno Domini MCC sexto

Source (click image below to view full size)