Charter Document - 06200081
Charter Number: | 06200081 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus de Malapalude Rothomagensis ecclesie decanus salutem in Domino Noverit universitas vestra me concessisse et tradidisse Dionisio capellano Sancti Ainaridi Rothomagensis quandam masuram que dicitur fuisse Vitalis Aket in parrochia Sancti Amandi Rothomagensis sicut sita est et assignata infra metas tenendam eam de me et heredibus meis eidem Dionisio et heredibus suis in hereditate reddendo michi et meis heredibus singulis annis x solidos in festo sancti Michaelis et x solidos in Natali et x solidos in Pascha et x solidos in Nativitate sancti Johannis Sciendum vero est quod in illa masura ad opus meum et heredum meorum retinui ad introitum virgulti mei quandam viam de quinque pedibus in latitudine per terram et in carraria communi que est in confinio terrarum curtum adjacentium sedem unam ad usus necessarios Licebit autem predicto Dionisio edificare supra viam virgulti prout voluerit dum illa via libera fuerit et honesta et de predicta masura facere voluntatem suam sicut de proprio suo salvo jure dominico et redditu supradicto Et ego et mei heredes debemus predictam masuram contra omnes gentes garantisare et ab omnibus reditibus ad quietare per redditum supradictum prefato Dionisio et heredibus ejus Pro hujus igitur hereditatis concessione dedit michi prefatus Dionisius quedam calcaria in recognitione Quod ut ratum et inconcussum futuris temporibus permaneat illud presenti scripto et sigilli mei munimine confirmavi Hiis testibus Philippo et Ricardo nepotibus meis Roberto de Sancto Amando Hugone de Bosco Girardi presbiteris de laicis Johanne Blas Michaele de Bordeni Roberto de Magno Prato et aliis