Charter Document - 06200077
Charter Number: | 06200077 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam futuri quam presentes quod ego Gauffridus de Ballolio concessi magistro Hugoni de Basli et heredibus suis totum masagium suum juxta monasterium de Basli cum ortulo subtus fossetum predicti masagii tenendum libere et integre et quiete ab omni collecta corveia et servitio et exactione seculari per censum sex denariorum monete patrie reddendorum annuatim a predicto H[ugone] et suis heredibus michi et meis heredibus die Pasche vel infra octabas Pasche in quo masagio predictus H[ugo] et Stephanus Canis manebant jam tunc quando magister H[ugo] vendidit feodum suum michi retento masagio suo sicut dictum est Censum autem predictum reddet magister H[ugo] et sui heredes ad predictum terminum ex parte mea alicui meo homini manenti apud Basli in feodo quod michi vendidit neque propter rem predicto masagio et michi pertinentem extra feodum jam dictum ibit Et ut hoc firmum in perpetuum permaneat inter me et ipsum H[ugonem] et inter nostros heredes sigillo meo et carta et juramento confirmavi Et preterea si magister H[ugo] predictum masagium suum alicui vendere vel dare vel invadiare voluerit concessurus hoc fui et ut dictum est confirmaturus salvo jure predicti mei census Teste Helya de Sancto Sidonio Rogero de retro monasterio Bernardo Taille Bos Martel Stephano Cane Clemente sacerdote et multis aliis