Charter Document - 06200076

Charter Document - 06200076


Charter Number: 06200076
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Robertus de Freauvilla concessi et presenti carta confirmavi Deo et sancto Michaeli archangelo de Ulteriori Portu et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum et heredum in puram liberam et perpetuam elemosinam illam virgatam terre apud Gislemercourt quam Hugo le Cocheon et Robertus nepos ejus dictis monachis elemosina verrunt ubi granchia et domus eorum extra villam sunt constructe tenendam et habendam dictis monachis in perpetuum sicut aliqua elemosina quietius et liberius potest teneri et haberi Pro hac autem concessione et confirmatione dicti monachi de caritate domus sue dederunt michi duos modios bladii Et ut hoc firmum et stabile in perpetuum permaneat presens scriptum munimine sigilli mei roboravi Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCC tertio

Source (click image below to view full size)