Charter Document - 06200072
Charter Number: | 06200072 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 17 HP 1/10 |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus de Sancto Martino filius Galteri et Isabel dedi et concessi Deo et ecclesie Sancti Michaelis de Ulteriori Portu et monachis ibidem Deo servientibus omnia illa dona que antecessores mei et homines dederunt et concesserunt jam dicte ecclesie et volo ut monachi libere et quiete quicquid habent vel habituri sunt in tota terra mea teneant ab omni servitio et consuetudine seculari sicut carte eorundem monachorum testantur Concedo videlicet jam dictis monachis ortum quendam extra villam Sancti Martini a via usque ad aquam continentem et apud Criolium mansuram quandam et apud Tot v acras terre et quicquid antecessores mei et homines mei eidem ecclesie concesserunt in terris in decimis in pratis et in ecclesia Sancti Martini Concedo etiam donationem quam Adelelmus de Pont fecit de hospite suo Petro Acolepamche et de terra juxta hospitalem domum apud Pont posita et de quadam decima apud Torfrevile et quicquid antecessores mei ex consuetudine exegerunt vel exigere potuerunt et pelliciam unam quam ab eadem ecclesia annuatim exigebam totum quietum et in pace dimisi Et quicquid Willelmus de Corcellis eidem ecclesie donavit totum concessi et confirmavi Testibus his Rotberto Strabone Ansoudo fratre suo Rotberto de Bosco Symone de Merlinicampo Bernardo Winemer Michaele famulo abbatis et pluribus aliis qui affuerunt