Charter Document - 06200071
Charter Number: | 06200071 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1191 - 1207 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Corcellis assensu et voluntate Advise uxoris mee et filii mei Willelmi atque fratris mei Galteri dedi in perpetuam elemosinam sancto Michaeli de Ulteriori Portu et monachis ibidem Deo servientibus septem acras terre mee solutas et liberas ab omnibus servitiis tailliis et auxiliis Regis et aliorum hominum omnium unam acram ante portam monachorum juxta Verleium reliquas vero acras simul junctas in cultura que attingit a via usque ad aquam prope terram Roberti Mauconduith et prope terram Willelmi de Berengerville dedi etiam alnetum unum quod est in insula juxta virgultum jam dictorum monachorum Et propter istam donationem et donationis libertatem Arturus tunc temporis abbas xii libras andegavensium dedit michi Et ut hec donatio rata et inconcussa permaneat munimine sigilli mei eam roboravi Testes affuerunt plurimi Galterus de Sancto Martino Bernardus sacerdos de Ulteriori Portu Robertus Agnellus Ran Aquarius Robertus nepos abbatis Rogerius de Cappeval et multi alii