Charter Document - 06200060

Charter Document - 06200060


Charter Number: 06200060
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1176 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi tam presentes quam futuri quod hec est conventio facta inter abbatem et conventum Ultrisportensem et conventum de Ponte Roberti de novem marchis quas abbas et monachi de Ponte Roberti reddent annuatim abbati et conventui Ulterisportensi pro terris quas tenent de eis in campo de Hastingues que sic appellantur Volintonam Paplesham Plaidanis Stand cum omnibus pertinentiis earumdem terrarum videlicet quod abbas et monachi de Ponte Roberti parabunt prenominatas ix marchas singulis annis uno anno apud Ultrisportum et alio anno ad Pontem Roberti ad festum sancti Johannis Baptiste nisi forte ventus fuerit contrarius Et ut hec conventio in perpetuum firma permaneat pars utraque eam sigillorum suorum appositione roboravit apposito etiam sigillo abbatis de Boexeleel qui pactioni inter fuit coram conventu Ultrisportensi

Source (click image below to view full size)