Charter Document - 06200034
Charter Number: | 06200034 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Remission |
Date: | 1170 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 17 HP 1/09 |
Charter:
Henricus comes Augi omnibus matris ecclesie filiis salutem Quoniam auctoritas patrum decrevit ut ea que recte aguntur scripto mandarentur quatinus preterita ad memoriam facile revocarentur ideo ego patrum vestigia sequens ea que a me recte data sunt scribere feci et sigilli mei munimine confirmavi Veruntamen sciat universitas vestra quoniam pater meus Johannes comes Augi pro salute sua dedit ecclesie Ultrisportus in ligniagio Augi decem libras albe monete Ego vero curam mee salutis agens illud totum ligniagii quod supererat et quod ex dono patris mei Johannis Guido de Fanencort possidebat a predicto Guidone et heredibus ejus mercatus sum et predicte ecclesie Beati Michaelis in perpetuam elemosinam pro me meisque antecessoribus donavi Hujus donationis testes affuerunt Robertus de Daievilla Willermus Strabo Rodbertus filius ejus Walterus de Sancto Martino Willermus de Criketoth multisque aliis