Charter Document - 06200029
Charter Number: | 06200029 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1167 - 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint omnes tam futuri quam presentes quod ego Tustinus abbas ecclesie Ultrensis Portus [mecu]mque totus abbatie conventus venditionem dimidie saline cujus alteram dimidiam [] Osbertus filius Berengarrii possidet quam de feodo hujus ecclesie Edburgis et fili sui Godefridus et Guillermus et Odo et filie sue Agnes et Alhrea tenebant quam scilicet venditionem ipsi in presentia nostra coram conventu monachorum abbatie de Briostel fecerunt benigne concedimus Hoc autem [] definitum est quod ipsi predictam salinam nichil omnino in ea retinentes in manu [nostra] reddiderunt et super sanctorum reliquias se nichil in ea ulterius clamaturos et contra omnes qui in ea aliquid calumpniari voluerint defensuros et garandizaturos juraverunt Ego autem simulque conventus ex eadem salina abbatiam de Briostel per manum Radulfi gratis investimus Censum vero dimidii modii salis et decem denariorum quem ipsi reddere solebant [] ad festum sancti Johannis Baptiste fratres de Briostel annuatim nobis reddent Hoc eciam [] Gualo et Albertus in presentia nostra benigne [] concesserunt Pro hac itaque venditione predicti fratres Edburgi et filiis suis vaccam [unam et x libras et v] solidos provini ensium donaverunt [] ne violari ab aliquo [] et sigillo capituli [] Testes [Rogerius] abbas Augensis ecclesie frater Alanus Bernardus decanus Fulcho de Sancto Sulpitio [] Hugo Mallart Walterus d'Elaitot Walterus filius Gilleberti Anscherus [] Odo filius [] Herbertus de Folmuceon Radulfus de Criolio Herbertus filius Helduini Girardus Pistor et multi allii