Charter Document - 06200027
Charter Number: | 06200027 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 6 H 6/4 |
Charter:
Pax universis universalis [ecclesie filiis et fidelibus Agnoscant quod pro paci]s reparatione et perpetua concordie stabilitate statuimus nam qui De[o vivit que pacis] sunt q[uerit quia in pac]e factus est locus ejus que igitur contraria sunt paci exterminat ut spiritus liberius [vace]t creatori s[uo si n]ulla [sunt] que ipsum a contemplatione ipsius retrahant Igitur ecclesie Ultriportus et Augi paci stude[nt]es quanto vici[ni]ores s[unt] tanto devocius inierunt consilium ut in Spiritu sancto confederate perpetuo maneant ad invicem in vinculo pacis et karitatis consociate Itaque consilio capituli utriusque ecclesie et domini Johannis comitis Augi et deliberation[em] ultorum sapientium placuit ut domnus abbas Ultriportus ad memoriam majoris confederationis et societatis in sollempnitate Nativitatis beate Marie semper Virginis singulis annis majorem missam celebret in ecclesia Augensi pari vero conventione domnus abbas Augensis celebret sollempnem in ecclesia Ultriportus in sollempnitate beati Michaelis archangeli Item ad majoris confederationis [fir]mius vinculum p[lac]uit ut alterutrum altera alteri in karitate subjecta aliquid possessionis ab altera teneret Statutum est igitur ut ecclesia Ultriportus teneat de ecclesia Augensi proprie culture sue decimam que est Augensis ecclesie a puteo qui est inter infirmos et predictam ecclesiam Ultriportus usque ad crucem proximam ipsis infirmis que dicitur crux comitise duos etiam solidos quos ecclesia Sancte Crucis de Flammingivilla persolvebat annuatim ecclesie Augensi et proprium curtillum qui tunc curtillus erat situs juxta predictam ecclesiam Sancte Crucis liberum teneat a fossa vero que dicitur fossa Symonis quicquid sub [via] jacet inferius usque [Au]gum juris Augensis ecclesie in perpetuum permaneat sicut semper fuit de decima vero [pom]marii Sancte Crucis Flammingiville que [se]mper Augensis ecclesie fuit sic placuit ut predicta ecclesia Augensis [non ex to]to suo fructu privetur sed discrete liberalitati monachi loci illius p[rocuratori]s [perm]itt[atur Ut igitur A]ugensis ecclesia [ali]quid videretur tenere de ecclesia Ultriportus post multas questiones sic definitum est [quia querel]e et contemptiones versate sunt inter has duas ecclesias de ecclesia de Buiville et decima essartorum de Tillei[o et decima Sancte Ma]rie Magdalene de Parco q[uam]vis hec omnia Augensis ecc[lesia in domini Hugonis archiepiscopi] Rothom[agensis presentia et curie sue testibus] idoneis et juramentis sui juris semper fuisse comprobas[set tamen ut materia controv]ersie inter h[as duas ecclesias sopiretur coll]audatum est et sanctitum ut ecclesia Augensis [hec te]neat imperpetuum de ecclesia Ultri[portus statutumque etiam ut si aliquando] aliqua harum ecclesiarum in aliqua laboraverit causa s[i ab]bas cujus causa [agi]tatu[r alterum] invitaverit [invitatus cum] invitante in expensis invitantis sine mora eat Hec satis honesta dispensatio adjuncta est ut si [quis] monachus vel canonicus harum ecclesiarum aliqua ductus infirmitate de ecclesia sua exierit ad quamlibet harum fugerit sine [offe]nsione per octo dies recipiatur Quod si infra prescriptum tempus sue [ecclesie recon]ciliari non possit deinceps non retineatur sed eat quo voluerit Anno ab Incarnatione Domini MCLX[I hec concordata] societas prius bene tractata et ordinata et tandem scripto est commendata in presentia domin[i Johannis comitis Au]gi presentibus abbatibus utriusque ecclesie et monachis et canon[icis regu]laribus domino Ricardo Ultriportus et domino Rogero Aug[ensis] ecclesie abbatibus