Charter Document - 06200024
Charter Number: | 06200024 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Fulcherius abbas de Ulteriori Portu communi assensu totius capituli nostri concedo Guillermo filio Nicholai ejusque successoribus firmo et hereditario jure feodum suum quod tenet de ecclesia nostra ut ipsum deinceps teneat sicut antea tenere solitus erat sopita omni contentione per abbatiam de Fulcardimonte mutuato propter hoc prato suo apud Septem Molas pro nostro apud Fulcardimontem Testibus hiis Johanne comite Goscelino de Criolio abbate Adam de Fulcardimonte et Roberto monacho ipsius