Charter Document - 06200020

Charter Document - 06200020


Charter Number: 06200020
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1152 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[J]ohannes comes Augi universis matris ecclesie fidelibus imperpetuum Notum sit universitati vestre quod Goscelinus de Criolio hayam de Verleio in foresta mea sitam dedit pro salute anime sue ecclesie Ulterisportensi stabili jure imperpetuum possidendam Predictam autem hayam idem Goscelinus a Willermo Trechefuiel xv libris emerat me concedente siquidem dominium haye jure hereditario ad me pertinebat Donavi preterea prefato Goscelino ad incrementum haye totum nemus quod protenditur usque ad campum prati in feodo et in hereditate et decisum totum nemus quod durat usque ad vallem de Valdonreio eodem Goscelino pro hac concessione equum suum michi tribuente In commertio illo quod Goscelinus cum Willermo Trenchefoil habuit idem Goscelinus nichil omnino preter homagium et unum servicium in comitatu Augi retinuit ita ergo sicut Goscelinus hayam illam liberam et quietam emerat et possidebat ita in presentia mea ecclesie Ulterisportus et mea concessione imperpetuam elemosinam assignatam donavit Ego vero homagium illud et servitium et omnia quecumque de ipsa haya et de terra de Blanca Guillermus Trenchefoyl michi debebat ecclesie supradicte concedo et scripti mei munimine imperpetuum confirmo Testibus hiis Henrico abbate Fiscannii Adam abbate de Foulcardimonte Rogero de Freauvilla Rogone filio ejus Gaufrido connestabulario Engerranno de Estoceignies Gaufrido de Gillemercourt Galterio Piccoth Petro de Bello Roberto de Criolio Radulfo de Dum Eustatio de Arenis Fretei Willermo de Crenessi Willermo de Septem Molis Gualone Aquario Osberno Coco Heberto Piscatore Matheo Johanne

Source (click image below to view full size)