Charter Document - 06200017

Charter Document - 06200017


Charter Number: 06200017
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1150
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam charitas non querens que sua sunt tam proximorum utilitati quam sue providet ne oblivione deleatur sed ut ratum inconcussumque in posterum constet cyrografo commendamus quod ecclesias Sancti Michaelis de Ulteriori Portu ecclesie Beate Marie de Seri ecclesiam Sancti Severini cum elemosinis eidem ecclesie datis et concessis et adquisitis omnimodis possidendam in perpetuum concessit eo videlicet tenore ut decem solidos Rothomagensis monete prefate ecclesie Sancti Michaelis in ejus solempnitate annuatim persolvat et abbatem et monachos ejusdem ecclesie advenientes in hospitio honorifice suscipiat ecclesiam enim prefatam ab his tenet pro predictis decem solidis Mansio et domus quam habet de cetero apud Ulterisportum in obside ponatur Roboratur autem hoc scriptum intitulatione personarum Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCL presentibus abbatibus Fulchero Ulterisportus et Radulpho de Serr

Source (click image below to view full size)