Charter Document - 06200010

Charter Document - 06200010


Charter Number: 06200010
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Privilege
Date: 1140 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[P]ateat cunctis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Johannes comes de Augo dedi et concessi pro salute anime mee et antecessorum meorum in perpetua elemosina hominibus Sancti Michaelis Ulterisportus in Verlio et in Fontanis Aque [et] in Maisnil Adhelardo libertatem de focestarus meis ita quod nullus ex eis audeat illos disturbare nec capere super fores factum centum solidorum neque in via neque in domo neque in agro nisi tantummodo in silva et ad stipitem et si ibi inventi fuerint vadimonia illorum capientur et per plegium dimittuntur usque ad diem constitutum et tunc sola manu purgabunt se sine ulla occasione foreste nam occasiones legis foreste et omne arverrium condonavi eis pro Dei amore consuetudines autem quas antiquitus juste reddere solebant reddent michi Hujus donationis testes sunt hii Robertus de Sancto Petro Osbernus de Fulcardimonte Willermus de Septem Molis Gillebertus de Folcardimonte Radulfus de Merlevilla Robertus de Maisnil et alii plures

Source (click image below to view full size)