Charter Document - 06200001
Charter Number: | 06200001 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1036 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Anno ab Incarnatione Domini M tricesimo sexto ego Robertus comes Augensis consilio Maurilii archiepiscopi Rothomagensis et Willermi Normannorum ducis sed et aliorum tam episcoporum quam optimatum Normannie hominumque meorum laude et precipue monitu uxoris mee Beatricis comitise abbatiam in honorem Dei et sancti Michaelis archangeli apud Ulterisportum constituo et unde monachi ibi vivant qui pro mea meorumque salute Deum assidue exorent uxore Beatrice et filius meis Radulfo videlicet Willermo atque Roberto concedentibus atque laudantibus de meis possessionibus stabilio Do igitur eis in Ulterisportu ecclesiam ubi eadem abbatia est constructa cum tota decima et cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus et vigenti domos in eadem villa sex in cambis ex ipsis et duos hommes vavasores liberos et censum lignorum ejusdem ville et palustrem terram et prata de juxta et omnem terram arabilem quam in dominio meo in eadem villa id est in Ulterisportu habeo et omnem consuetudinem hominum illorum qui sunt sancti Michaelis quicquid omnino sit Item in Ulterisportu et in Augo opido do decimam denariorum de vicecomitatibus et in utraque villa quicquid abbas et monachi adquirere poterunt Quod si homines abbatis picem qui vocatur turium capiunt totus erit sancti Michaelis crassus picis si captus fuerit ala una et medietas caude erit monachis Do etiam ego Robertus comes eidem ecclesie apud Augum mansionem cujusdam hominis qui vocatur [Airi] cum viridario et alias tres mansiones decimamque pasnagus silvarum Augi omniumque exaltatum earumdem silvarum ubicumque fiant silvam quoque liberam in opus monasterii et ministerii monachorum Do etiam terram Maisnilli Vallis cum portu et quicquid in eodem loco habeo Quercetumque Criolio et Maisnillum Soreth liberum et quietum ab omni consuetudine et quodcumque inde exit Maisnillum quoque Alardum do et villam que Ramicheon Maisnil dicitur et aliam que Grimonth Maisnil vocatur et concedo medietatem de Boitealmaisnil apud Fucardimontem et de dominio meo do duos ortos et mansiones quinque hospitum et unum molendinum In Fontibus autem excepto theloneo et parrochia do illud quod in dominio meo habeo in terris et pratis et alnetis et mariscis et unam domum liberam et unum molendinum ubi tota moltura de Grimont Maisnil debet venire si dominus ville molendino caruerit Do etiam decimam molendinorum Blangei et Septem Molarum Apud Septem Molas do ejusdem ville ecclesiam et quodcumque ad eam pertinet terramque unius caruce et totam decimam de dominio meo in Crioleio molendinum unum cum tota moltura et de Floscis et de Estaelonde [et de] Wiliothuil et ii mansiones liberas Ecclesiam quoque do de Anedinare et fiscum Rogerii ejusdem ville qui monachus effectus est et totam terram Gozoudimare In Verleio unum molendinum do pro anima Rogerii filii Turoldi et terram quam Romeldis ava ipsius Rogerio in Verleio habuerat et quam ipse Rogerius ecclesie Sancti Michaelis me presente dedit scilicet medietatem ville do ego Robertus comes liberam De Boevilla autem et de Penleio et de Brunvilla do ecclesias et totam decimam et terram iiii bobus ecclesiam quoque de Gillemercourt do cum tercia garba et ecclesiam Sancti Petri in Valle cum tota decima et ecclesiam Sancti Walarici de Monte Aquoso cum terra et ceteris ad eam pertinentibus et ecclesiam de Burgo Turolili cum tota decima et xxxv acras terre Basilicis terram ad unam carrucam et ecclesiam cum tota decima et quicquid ad eam pertinet et mansiones hospitum xii do et Roscelinum de Matun Maisnil cementarium cum fisco suo et Sanctum Martinum de Silva liberum et quietum cum terris et hospitibus et quicquid ad eundem locum pertinet ubi quondam domnus Gervinus abbas Sancti Richarii heremiticam vitam duxit item locum illum qui dicitur Flamenguevilla et terram unius aratri et partem mee warance decimamque thelonei vii Molarum et Grandicurie omnium piscium quo quine mee et de sale et de omni carne que michi vel heredibus meis de Anglia venerit Similiter decimam do et aquam de Criolio viii diebus ante festivitatem sancti Michaelis et ipsa nocte festivitatis ejusdem aquam de Eu eidem abbatie do Similiter ante festum Translationis sancti Benedicti aquam de Criolio concedo eidem ecclesie iiii diebus et ipsa nocte festi aquam de Eu In Anglia do Bonitone et quicquid ad eam pertinet in terris in hospitibus et ceteris rebus Hec omnia dono eidem abbatie in elemosinam liberam et quietam et tam istam testificor dona que Willermus filius meus me presente et consentiente eidem ecclesie in elemosinam contulit videlicet ecclesiam de Haymies cum tota decima et terram trium hospitum ad eamdem ecclesiam pertinentem Testificor etiam omnia dona que me presente volente et rogante barones milites et nationes terre mee eidem ecclesie in elemosinam liberam contulerint et quietam videlicet xxx acras terre apud Ulterisportum de dono Hugonis vicecomitis patris Gulberti de Duneio de dono Willermi Gaucheis duas mansiones in villa Ulterisportus et totam terram Montis Goisberti et duo jugera prati apud Flamenguevillam et apud Criolium alia duo jugera prati et terram quam tenebat in Augo oppido et viridarium unum et quicquid habebat in Septem Molis de dono Ricardi Boistel et Hilduini de Blangeio et Gustini de Grimont Maisnil et Henrici Jaillardi duas garbas decime in feodis suis apud Blangeium de dono Henrici Mostellencis in Fontibus xx jugera terre et duas garbas decime de dono Anscherii de Ryul senis decimam suam de Ryu de dono Wiberti de Basinval et de dono Helduini Forestarii duas garbas decime de terris suis apud Basinval de dono Walterii ad barbam de Paivilla duas garbas decime de fisco suo apud Moncheium de dono Goscelini de Bernou Maisnil et Osmeldis uxoris ejus terram de Sifridi Villa de dono Rogerii filii Turoldi apud Gillemercourt fiscum duorum hominum videlicet Goifridi filii Romoldis et Rogerii filii Henredi de dono Radulfi qui non videt patris Radulfi de Grantcourt quamdam decimam in Grancourt de dono Willermi Talebot servitium terre Sansogolonis in Gillemercourt de dono Alundi de Grantcourt patris Roberti duas garbas decime de terra sua de Grantcourt de dono Radulfi filii Alveredi totam decimam terre sue apud Penlieu de dono Goyfredi filii Rainoldi de Sancto Martino Jaillardo decimam de terris hominum suorum quam habebat in dominio suo et apud Sanctum Martinum et apud le Tot et apud Merlimcampum de dono Claremboudi patris Ricardi de Tokevilla duas garbas decime de Tokevilla de dono Rogeri de Salcheio fratris Ricardi de Freavilla ecclesiam de Salcheio cum tota decima et quicquid ad eandem ecclesiam pertinet et unam acram prati de dono Ricardi filii Roberti de Freavilla totam decimam de [Greigneo] de dono Picardi de Lonreio patris Bartholomei decimam de Bosco Ricardi de dono Millonis de Ayssingneio nos ortos et duas garbas decime de Ayssingneio ita libere ut eas ex tunc homines ville ad domum monachorum adduxerunt sicuti ad suam pridem facere ex debito solebant do dono Roberti de Petreponte et Godefridi fratris ejus decimam de Cuvervilla quam tenebant de Oylardo domino ejusdem ville et hoc fecerunt de consensu ejusdem domini de dono Oystellandi militis mei qui filium meum Willermum nutrivit villam que vocatur Maisnil Oystellant et hoc concessi precibus Willermi filii mei ut imperpetuum esset eadem villa ad elemosinam pauperum libera et quieta Et volo ut quacumque monachi Ulterisportus ex dono meo sive successorum meorum tenuerint vel possiderint ita libere et quiete teneant quod ab eis vel ab hominibus eorum heredes mei nulla servitia nulla auxilia nullas tallias sive collectas nullas omnino exactiones exigant Et successoribus nostris hoc annuentibus et pro posse suo res hujus ecclesie augentibus benedictionem calumpniantibus vero et res hujus ecclesie retrahentibus eternam maledictionem indico et eos timende excommunicationis vinculo ligo Horum donorum tam meorum quam aliorum benefactorum hujus ecclesie quos predixi testes [sumus] ego Robertus comes Augi et Radulfus et Willermus et Robertus filii mei et Hugo vicecomes et Gaufridus de Bailoil et Galterus ad barbam de Davicusvilla et alii multi quod longum est nominare