Charter Document - 06191233

Charter Document - 06191233


Charter Number: 06191233
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1265
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Clemens episcopus servus servorum Dei [] Meritis vestre religionis inducimur ut quam digne possumus vobis gratiam faciamus Sane petitio vestra nobis exhibita continebat quod bone memorie Gulielmus episcopus Glasgwensis sui capituli ad id accedente consensu de Sanchar et de Awchinlec ecclesias Glasgwensis dioecesis cum juribus et pertinentiis suis in quibus jus patronatus habetis vobis in proprios usus concessit ita tamen quod vos episcopalia et alia onera incumbentia ipsis ecclesiis sustineatis et per ministros idoneos sine presentatione vicariorum faciatis in eisdem ecclesiis de serviri prout in litteris inde confectis plenius dicitur contineri vosque predictas ecclesias sine lite in usus hujusmodi detinetis Cum autem concessionem predictam ab eodem Episcopo provide factam ratam et firmam habentes eam prout asseritis auctoritate apostolica duxerimus confirmandam nos vestris supplicationibus inclinati veris existentibus supradictis auctoritate vobis presentium indulgemus ut sicut hactenus juxta concessionem hujusmodi sic et inposterum possitis per capellanos hujusmodi in prefatis ecclesiis facere de serviri Nulli ergo hominum omnino liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii v Kalendas Julii pontificatus nostri anno primo

Source (click image below to view full size)